monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 8, XXV <<<     >>> XXVII

Caput XXVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sane advertendum est, quo modo iste Aegyptius, cum doleret tempus esse venturum, quo illa auferrentur ex Aegypto, quae fatetur a multum errantibus et incredulis et a cultu divinae religionis aversis esse instituta, ait inter cetera: "Tunc terra ista, sanctissima sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum erit mortuorumque plenissima"; quasi vero, si illa non auferrentur, non essent homines morituri, aut alibi essent mortui ponendi quam in terra; et utique, quanto plus volveretur temporis et dierum, tanto maior esset numerus sepulcrorum propter maiorem numerum mortuorum.
2 Sed hoc videtur dolere, quod memoriae martyrum nostrorum templis eorum delubrisque succederent, ut videlicet, qui haec legunt animo a nobis averso atque perverso, putent a paganis cultos fuisse deos in templis, a nobis autem coli mortuos in sepulcris.
3 Tanta enim homines impii caecitate in montes quodam modo offendunt resque oculos suos ferientes nolunt videre, ut non adtendant in omnibus litteris paganorum aut non inveniri aut vix inveniri deos, qui non homines fuerint mortuisque divini honores delati sint.
4 Omitto, quod Varro dicit omnes ab eis mortuos existimari manes deos et probat per ea sacra, quae omnibus fere mortuis exhibentur, ubi et ludos commemorat funebres, tamquam hoc sit maximum divinitatis indicium, quod non soleant ludi nisi numinibus celebrari. Hermes ipse, de quo nunc agitur, in eodem ipso libro, ubi quasi futura praenuntiando deplorans ait: "Tunc terra ista, sanctissima sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum erit mortuorumque plenissima", deos Aegypti homines mortuos esse testatur.
5 Cum enim dixisset proavos suos multum errantes circa deorum rationem, incredulos et non animadvertentes ad cultum religionemque divinam, invenisse artem, qua efficerent deos: "Cui inventae, inquit, adiunxerunt virtutem de mundi natura convenientem eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, evocantes animas daemonum vel angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis divinisque mysteriis, per quas idola et bene faciendi et male vires habere potuissent." Deinde sequitur tamquam hoc exemplis probaturus et dicit: "Avus enim tuus, o Asclepi, medicinae primus inventor, cui templum consecratum est in monte Libyae circa litus crocodilorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est corpus; reliquus enim, vel potius totus, si est homo totus in sensu vitae, melior remeavit in caelum, omnia etiam nunc hominibus adiumenta praestans infirmis numine nunc suo, quae solebat medicinae arte praebere." Ecce dixit mortuum coli pro deo in eo loco, ubi habebat sepulcrum, falsus ac fallens, quod remeavit in caelum.
6 Adiungens deinde aliud: "Hermes, inquit, cuius avitum mihi nomen est, nonne in sibi cognomine patria consistens omnes mortales undique venientes adiuvat atque conservat?" Hic enim Hermes maior, id est Mercurius, quem dicit avum suum fuisse, in Hermopoli, hoc est in sui nominis civitate, esse perhibetur.
7 Ecce duos deos dicit homines fuisse, Aesculapium et Mercurium. Sed de Aesculapio et Graeci et Latini hoc idem sentiunt; Mercurium autem multi non putant fuisse mortalem, quem tamen iste avum suum fuisse testatur.
8 At enim alius est ille, alius iste, quamvis eodem nomine nuncupentur. Non multum pugno, alius ille sit, alius iste; verum et iste, sicut Aesculapius, ex homine deus secundum testimonium tanti apud suos viri, huius Trismegisti, nepotis sui. Adhuc addit et dicit: "Isin vero Osiris quam multa bona praestare propitiam, quantis obesse scimus iratam!" Deinde ut ostenderet ex hoc genere esse deos, quos illa arte homines faciunt (unde dat intellegi daemones se opinari ex hominum mortuorum animis extitisse, quos per artem, quam invenerunt homines multum errantes, increduli et inreligiosi, ait inditos simulacris, quia hi, qui tales deos faciebant, animas facere non utique poterant), cum de Iside dixisset, quod commemoravi, "quantis obesse scimus iratam", secutus adiunxit: "Terrenis etenim diis atque mundanis facile est irasci, utpote qui sint ab hominibus ex utraque natura facti atque compositi." "Ex utraque natura" dicit ex anima et corpore, ut pro anima sit daemon, pro corpore simulacrum. "Unde contigit, inquit, ab Aegyptiis haec sancta animalia nuncupari colique per singulas civitates eorum animas, quorum sunt consecratae viventes, ita ut eorum legibus incolantur et eorum nominibus nuncupentur." Ubi est illa velut querela luctuosa, quod terra Aegypti, sanctissima sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum futura esset mortuorumque plenissima?
9 Nempe spiritus fallax, cuius instinctu Hermes ista dicebat, per eum ipsum coactus est confiteri iam tunc illam terram sepulcrorum et mortuorum, quos pro diis colebant, fuisse plenissimam. Sed dolor daemonum per eum loquebatur, qui suas futuras poenas apud sanctorum martyrum memorias inminere maerebant.
10 In multis enim talibus locis torquentur et confitentur et de possessis hominum corporibus eiciuntur.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 8, XXV <<<     >>> XXVII
monumenta.ch > Augustinus > 26